465
78
SERMONIS VERIDICI
quod Veneri frigidae, licet etiam calidae hu¬
midaeque: Plumbo, quod Saturno frigido &
sicco: Ferro, quod Marti calido & sicco, pro¬
pter dictarum qualitatum similitudinem,
Philosophi dedicarunt. Quae pariter quatu¬
or complexionibus, & non humoribus, (vt
vocant alij) corporis Medicorum non phy¬
sici, sed elementati non inconcinnè quadra¬
re videntur, ob dictas qualitates. Quoties
gitur Colericus, Melancolicus, Phlegmaticus
vel Sanguineus ad sui temperiem per Medi¬
cinam temperatissimam reduci potuit, exi¬
stimatum est à Philosophis ferrum, plumbum,
cuprum, aut stannum in aurum transmuta¬
tùm fuisse. Sub metallis itaque vulgaribus
occultarunt sapientes Medicinas physicas,
& philosophicas, quas etiam ex metallis eis¬
dem praepararunt in suorum transmutatio¬
nem, hoc est philosophicorum, vt sub aequi¬
uocatione tantus Medicinae thesaurus igna¬
rua lateret vulgus. interim tamen vix docti
Medici qui Medicinae professionem facie¬
bant non exiguam, id potuerunt intelligere,
donec Aureolus Theophrastus Paracelsus,
Doctor vtriusque Medicinae, vir Heluetius
& nobilis, diuino magis ingenio quàm hu¬
mano, tum longinquis peregrinationibus,
doctorum etiam vbique locorum consortio,
demum experientia rem omnem detexisset,
eamque