465
PARS NONA.
79
eamque libris innumeris in gratiam doctorum
virorum, & communem vtilitatem R. P. pro¬
palasset: germanicè potissimùm, vt & illis co¬
piam faceret qui latini sermonis expertes
rant. Non quòd ipse latinae linguae foret
gnarus, vt eius inimici Doctores qui meritò
nolunt à suis erroribus manifestis ab eo cor¬
ripi malitios è praeter omnem veritatem com¬
mentati sunt. Non solent enim Academiae le¬
ctores ordinarios in facultatibus admittere¬
qui vulgariter & publicè profiteantur: quod
ridiculum foret, ineptumque magis, ac libe¬
ralibus indignum artibus. Certum est Para¬
celsum in Vniuersitate Basiliensi Medicinae
Professorem ordinarium aliquot annis fuis¬
se, quod palàm est omnibus qui norunt eum.
Contra liuidos istos calumniatores, eius
tiam opera latinè per ipsum edita, Basileęque
praelecta, veluti Liber de Tartaro, nec non
lij plurimi testantur, & epistolae quas ad
viros doctissimos, vt Nicolaum Clause¬
rum, Tigurinam Scholam, & alios latinè
scripsit, & quas ad ipsum etiam latinè de¬
dit Erasmus, & plerique alij docti viri,
Quid multis? qui respondere non pos¬
sunt, erroresque suos excusare, calum¬
niarum clypeo tueri se contra veritatem
semper conati sunt. Bonus uir Paracel¬
sus, quòd uera profiteretur, mendosorum
hominum