465
PARS NONA.
morum, nempe lapide tractare superuaca¬
neum foret, cùm de hoc apud Plinium, Al¬
bertum Magnum, & reliquos authores Phy¬
sicos abundè satis tractatum sit: Hoc solùm
decet pro instituto me dicere, quid inter
merallum medium, & lapidem sit differen¬
tiae. Hic scilicet, nec liquescit, nec malleo du¬
ctilis existit, primum verò sub eo tractabile
est, & igne liquabile. Media tamen lique¬
scunt, & non producuntur, sed dissiliunt in
fragmenta, quo lapidem referunt, liquescen¬
tia verò metallum. Iam ad vegetabilia venien¬
dùm est. Dicuntur ista corpora, quae per fixam
radicem à terra nutrimentum sumunt. Haec
sunt in genere triplicia, videlicet herbalia,
quae vegetantia sunt, vltra annum, vel paulò
plus in terra non asseruata, sed arefactis fo¬
lijs & caulibus per seminis in terram demis¬
si putrefactionem à natura propagantur. Ar¬
boralia vegetantia sunt maxima, quae per so¬
lidas radices in truncos vel caudices, & ra¬
mos etiam solidos assurgunt, ac in plurimos
annos asseruantur. Plantalia vegetabilia sunt
inter haec media, herbis maiora, sed arborib.
longè minora, formam tamen vtriusque referen¬
tia: diutiùs herbis virescunt, citiùs quidem
arboribus intereunt. Sed quia haec Philoso¬
phis omnibus quantumuis mediocribus no¬
ta sunt, obiter praetereunda putaui: hoc solo
notato,
f