465
80
SERMONIS VERIDICI
hominum insultus non metuens, trecenos
sexagenos & vnum libros conscripsit in
mni scientiarum & facultatum genere, qui¬
bus ea quae vel iniuria temporis, aut docto¬
rum hominum ambitionibus corruptâ fue¬
rant, emendaret, occultaque palàm faceret
omnibus. Huius ego liberalitatem in poste¬
riori parte sequutus Praeceptoris, apertiùs
fortassis de secretis & occultioribus naturę¬
que mysterijs, quàm aequum sit tractaui: cu¬
perem enim alios per me tantùm proficere,
quantùm ego per ipsum. Nunc restat vt de
medijs mineralibus, suis correspondentib.
extremis loquar. Reperitur ferrea Marchasi¬
ta (quam auream officinae perperam vocant)
stagnea, plumbea (quae Antimonium vel Sti¬
bium dicitur) cupreaque: mihi postmodum
quàm antea meliùs notae sunt quatuor istae,
reliquas vt auream & argenteam hactenus:
non vidisse memini, vel si viderim, cognouis
se. Sunt & magnesia, thucia, auripigmentum,
arsenicum, salia multa, alumina, sulphura; &
reliqua id genus similia, quae magis ad phy¬
sicam transmutationem faciunt, quàm ad
vulgarem illam metamorphosin Philoso¬
phis ignotam. Idcirco media dicuntur mine¬
ralia, quòd non omnino metallum, nec lapi¬
dem omni ex parte referunt, sed cum his af¬
finitatis plurimùm habent. De altero extre¬
morum