465
48 SERMONIS VERIDICI
DECIMA PARS.
De conclusione metaphysici magisterij.
CAPVT PRIMVM.
Completum est quod dixi de
operatione Solis.
Ab experientia per ipsum fa¬
cta concludit Hermes, id quod
filios suos priùs docuit, inquiens: "Completum
est, &c." tanquam diceret. Ego sum expertus
id quod loquor, & compleui, quod vobis
annuncio, nempe Solis operationem, id est
Metaphysicae Medicinae verùm esse magiste¬
rium, sine mendacio certum & verissimum:
vt respondeant vltima primis. Non sine cau¬
sa Medicinam hanc Solem artificialem vo¬
cat, nam sicut Sol naturalis quibusuis rebus
vitam naturalem influit, ita Sol Metaphysi¬
cus deficientem eandem refocillat, morbos
pellendo quosuis eam impedientes. Et haec
est illa vera Medicina Patrum antiquorum
vniuersalis, cuius tam saepe memini, quibus¬
uis quae medetur morbis indifferenter, vi¬
tales