465
PARS DECIMA.
85
tales auget spiritus, & à corruptione vindi¬
cat omne corpus, atque praeseruat, &c.
Conclusio sequitur interpretis.
Qvotquot sunt artis huius ignari, licet
ex Academijs doctissimi solent eam
improbare: quid mirum? cùm tale quid nun¬
quàm in Scholis audiuerint, vel experti sint.
Ex eo non sequitur artem fore damnandam,
quòd ignorent eam docti viri. Multa quidem
nostro soeculo prodierunt in lucem, quae pri¬
scis ignota fuêre plurimis, non secus ac plu¬
rima iam delitescunt nobis, quae Patribus
antiquis erant familiarissima. Quid non tem¬
poris iniuria, nec non hominum ignauia tran¬
sit in obliuionem, aut potiùs eorum ambi¬
tione, qui sibi solis benè cupientes, reliquis
omnibus inuident, etiam ea quae ab alijs suf¬
furati sunt arcana, supprimitur? Propterea non
deperit ipsa res, at postquam aliquandiu se¬
pulta iacuerit illis eo tempore, hoc eisdem
soeculo vel alijs emerget nutu Dei, cuius in
pectore quiescunt ab aeterno cum eius sapi¬
entia cunctae laudabiles artes ac bonae. Di¬
stribuit Altissimus & Omnipotens dona
sua quibus vult, & aufert ab ingratis; qui
abutuntur eis. Dubium non est, quin Deus
antiquis Patribus Medicinam aliquam reue¬
lauerit, per Spiritum sanctum suum, qua tue¬
rentur
f 3