465
88
SERMONIS VERIDICI
calidum & siccum pellere? cùm hoc frigido
humidoque medicamento fieri debeat, nam
contraria contrarijs curanda sunt. At maior
istorum neganda est, quia in omni compo¬
sito naturali vel indiuiduo reperitur aliud
quàm calidum, frigidum, siccum, humidum
vel elementum. Quod ab omnibus arte no¬
stra separatur nullam dictarum qualitatum
retinet, at est aethereum, quid vt coelum ab
inferioribus segregatum elementis, quapro¬
pter à Philosophis coelum nominatur haec
Medicina, quòd non aliàs agit in corpora
humana, quàm coelum in inferiora, tum etiam
quòd incorruptibilis naturae sit, respectu
corporis à quo deprompta est, sicuti coelum
respectu elementorum. Sunt enim elemen¬
ta per se mortua, quae nisi viuificentur ab ani¬
ma vel spiritu mundi nihil producunt. Velut
ipsa terra, quae sub dio non fuerit, quantum¬
uis pinguis existat, nihil producere potest,
sed sub nudam auram posita, suas herbas &
animalcula profert. Nihil tamen in globo
terrae tam solidum, quod impedire possit,
quin haec enim penetret in eius centrum vs¬
que: docet nos hoc generatio metallorum
in visceribus terrae hiatum, aut spiraculum
non habentibus. Videmus ergo differentiam
inter generationem vegetabilium, aut ani¬
malium, quae fit nisi per medium aëris libe¬
ri, &