465
89
PARS DECIMA.
ri, & inter metallorum generationem, quae
fieri non potest, nisi vasis vndique clausis.
Nam si pateret vaporibus metallicis exitus,
nunquam congelarentur in metallum, sed
in auras euanescerent. Inde iudicium fece¬
runt Philosophi priùs, animam in metallis fore
magis penetratiuam, & maximè spiritum eo¬
rum, quàm in animalibus & vegetabilibus,
quoniam vasa perquàm solida penetrauit la¬
pidea, quae spiritus aliorum acutissimi pene¬
trare minime possunt. Qui putaret elemen¬
ta per se generare, Philosophus non cense¬
retur magis quàm fatuus, qui vellet asserere
mulierem, absque viro naturaliter impre¬
gnari posse. Quamuis elementum vel ignis
subterraneus, terram in sulphur comburat,
& aquam in vaporem excitet, nihilominus
animari non possunt, nisi per spiritum &
nimam penetrantes de quibus suprà dictum
est. Habet ignis elementaris potentiam acti¬
uam ad corrumpendum, non ad generan¬
dum. Rursus quicumque negauerit ignem
elementarem in centro terrae habere primam
originem, vnde naturaliter assurgit ad con¬
cauitatem suae spherae, Philosophi non est ap¬
pellatione dignus, quia fatetur ignorare,
qnòd ignis inferior corruptionis magiste¬
rium Vulcanicum exercet in reliquis infe¬
rioribus elementis. Generationis verò be¬
neficium
f 5