465
92
TRACTATVS
ALTER.
De Vnione Ternarij Metaphysici.
PROLOGVS.
SAT scio plurimos ex his qui
nihil, praeterquàm ea quae vel
sua sunt, aut saltem sibi cogni¬
ta, vel in Academijs audita pro¬
bare solent, dentes in eos acue¬
re, qui secretiora naturae scrutantur myste¬
ria. Verùm hoc non admiror, cùm tales ani¬
maduertam pessimè habere, quòd post eo¬
rùm longo labore, sumptibusque non exi¬
guis parta studia, quibus iam canos contra¬
xêre capillos, noua sibi quaedam, si non in¬
audita, saltem parùm aut nihil intellecta pro¬
deant in lucem suis longe praestantiora, nec
non antiquissimis authoritatibus, etiam Scri¬
ptura Sacra probata, iudicio sanioribus, &
experientia, sic vt nullis argumentis labefa¬
ctari queant. Senio confectos discere pudet,
eos maximè qui docere solent alios, rustico
potius quàm philosophico pudore motos.
Nunquid