465
96
PROLOGVS.
tùm quod experiendo mirabiles uiderem na¬
turales operationes, persuasum est aliò mihi
nauis huius proram esse diuertendam. Et cum
animaduertissem tincturas metallicas non
transmutare metalla, sed tingere tantùm &
illustrare, de philosophicis tincturis Philo¬
sophos artem scripsise iudicaui, uoluique pa¬
riter eas experiri tincturas, quae circa huma¬
num corpus applicari posse legeram: praeser¬
tim quod aliàs rei Medicae non hac, sed alia
(quod aiunt) Minerua dedissem operam.
Tandem Aureoli Theophrasti Paracelsi do¬
ctrina prouectus, quicquid hac in re deside¬
rari potest, auxilio diuino consequi posse
Medicum circa humani corporis curationem
ex Alchymia haud amplius dubito. Haec igi¬
tur studiose lector Moralia quaedam, ad Me¬
taphysicum acquirendum animum accom¬
moda, quae de meis lucubratiunculis tibi
polliceri possum accipe, nempe quae pluri¬
mùm acuent ingenium tuum, ad eorum in¬
tellectum consequendum, quae scribuntur à
Philosophis in arte sua transmutatoria. Si
quae plura tamen de hoc studio speranda pu¬
tes, ab eis qui foeliciori sunt ingenio petere
poteris. Interim ea quae studiosorum in uti¬
litatem libenter adfero, boni consule, va¬
leque.
De