465
DE VNIONE TERNARII
97
De septem gradibus Philosophicis.
CAPVT PRIMVM.
IN priori parte septem graduum Philoso¬
phicorum fecimus transcurrendo men¬
tionem, vbi arborem infirmitatis vnam de¬
scriberemus, & sanitatis alteram. Iam ea reas
sumenda latiùs existimaui necessarium, quę
parciùs antè dicta sunt. Septem ego quos
lij decem faciunt gradus posui non immeri¬
tò, cùm eos Planetis correspondere meliùs
videam, quàm spheris coelestibus, aut vt non¬
nulli volunt vnitati secundae, quam decadem
aliàs vocant. Io. Tritemius arcanorum natu¬
rae scrutator omnium quos nostra pepererut
soecula foelicissimus, ita loquitur: Studium
generat cognitionem. Cognitio autem pa¬
rit amorem. Amor similitudinem. Similitu¬
do communionem. Communio virturem.
Virtus dignitatem. Dignitas potentiam. Et
Potentia facit Miraculum. Ego quidem ab
huius doctissimi viri sententia non deflecto;
licet similitudinis, & communionis loco, fre¬
quentiam amore gigni dixerim. Nam quic¬
quid amore verò prosequimur, idipsum
cogimur animo frequentare, quamuis cor¬
pore plurimùm ab eo distemus: qua quidem
frequentatione fleri non potest quin simi¬
les ced¬
g