469
DE MAGISTERIIS.
149
Quod si vere calces vel cineres eorum petuntur, vitrificatio interce¬
dit, aut solutio in liquorem, vel similia artificia.
Est vna res quae verè destruit aurum & calcinat, sed calcinatione occulta,
mempe mercurius philosophorum per putrefactionem. Calx tamen inde emergent,
alia habet nomina.
Imperfecta metallatum corrosiuis calcinantur reuerberanturque, tum
etiam ignibus suis comburuntur, vel mediatè per olea, liquores, vitra, &c.
Eodem perducuntur. Combustio item vel in solis fit, vel cum additamen¬
tis, vt sulphure, nitro, resinis, &c. Singulis autem plures modi pro vsibus
diuersis conueniunt.
CALX AVRI.
Huius nomen sustinet plaerumque eius puluis, factus per aquam re¬
giam, aut cementum, quorum modum supra posuimus. Sed propius ad
calcem accedit ille ipse puluis ita reuerberatus, vt respuatur ab hydrargyro,
& difficillimè reducatur.
Penottus nuper hunc publicauit: Soluatur aurum in aqua regis. Solu¬
cio descendatur instillatis guttis aquae solutionis tartari calcinati, vt sic calx
auri subsideat.
Monet hic, oportere vas solutionis esse amplum, & parum aquae tartarisatae
instillari, aliàs futurum vt totum euolet, quod ego puto attentionis excitandae gra¬
tia additum, sicut & quod de tonitrum mirabiliter deinceps fingit.
Calcem aqua calida perfunde, & elue. Exicca postea in vase ligneo
mundo, politoque, (quale esset ex laeuigato buxo, &c.) paulatim sine vllo ca¬
lore (alias creparet subsiliendo instar pulueris pyrij, cum maximo sonitu, inquit)
versaque inter siccandum lignea spatula. Vbi siccata est, adde ei sulphur
commune pro arbitrio. Contrita simul (cur hic non incenditur?) pone in
crusibulo lutato, additoque operculo cum foramine paruo pro fumo sul¬
phuris, circulari igni cementa, donec exuratur optimè, assequaturque colo¬
rem puniceum lucidum, & teneritatem summam.
De hac calce ait Penotus, quod à mercurio solis non sit assumta, neque verò et¬
iam ab alio assumetur, si calx vera est.
CALX ARGENTI.
Saepe intelligitur argenti puluis reductilis per aquam fortem, aut ce¬
mentum factus. Ad proprietatem calcis accedit is qui irreductilis est. Cape
argenti puluerem per cementationem salis gemmei, &c. factum. Cementa eum
adhuc ter cum sulphure & sale gemmae, donec non amplius queat reduci (magis
m. combustile argentum est quàm aurum, itaque reuerberante igni facilius calcinatur)
calcem
Eueniet ho¬
si cementes
imprudenter
cum sale am¬
monio.
Ait sibi eue¬
nisse id ter,
vt flamma
concepta cum
tormentario,
sonitu auo¬
larit, cùm
versaret su¬
per tabula
vitrea argen¬
teo cochlear.
Cementa per
gradus, tan¬
demque re¬
uerbera.