469
150
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I [sic]
calcem hanc elue, cementa denuo ter cum duplo sale, ita tamen ne fluat,
aut vitrescat, moderato igni. (si placet in figulina fornace reuerberare, colloca in
tabulato superiore, vt aliquantulum sit extra ignis violentiam.) Tandem & hunc
salem elue. Solet interdum huius calcis materia esse puluis per aquam for¬
tem, aut liquorem salis gemmae factus, & pro prima cementatione, quater
nona aqua calcinatur. Haec calx solui aceto potest.
Nota quod calx solis imbibita aqua colcotaris, quae dicitur sanguis terrae, vel
aeruginis croceae, transeat in calcem solarem, quae in aurum mutari facile potest.
CALX MARTIS.
Pro hac saepe crocus Martis acceptatur. Ferreae lamellae cemententur
cum sale in reuerberio. Squamae abradantur. Residuum cementetur iterum
donec totae in squamas abierint. (Hoc ferrum vstum est). Squamę denuò in¬
clusae excauatis tegulis reuerberentur igni vehementissimo, inde laeuigen¬
tur in calcem Calcinatur & per aquam fortem. Calx reuerberatur, fitque cro¬
co conformis.
CALX VENERIS.
Aes vritur inter lateres in reuerberio, vt ferrum, vocaturque aes vstum
quod laeuigatum pro calce est. Si vsque vritur, vt puluis fiat instar croci
Martis, crocum appellant. Vel scobs aeris vsta restinguitur aceto, & denuò
vritur penitus in cinerem metallicum. Vel: Stibium & cuprum colliqua in
vnam massam (Potes liquato cupro tantum vel plus stibij ingerere.) ex qua fiant
laminae, quae inter tegulas reuerberantur per gradus ignis, in vitraria forna¬
ce per septendium.
Aut cementa in hunc modum: Salis gemmae vnciae quatuor, salis pe¬
trae vnciae duae, salis ammonij sescuncia, cum elimato cupro fiat stratum su¬
per strato in pyxide cementatoria. Reuerbera per dies nouem vase clauso.
Calcinatum tere & elue.
Fit & si liquato aeri arsenicum album vel sulphur purgatum immisceas, &
in igni detineas, donec cesset fumus: Hic modus potest etiam puluerisatio dici.
Cementantur & laminae cum sale. Quod vstum est, abraditur, repositis la¬
minis cum sale nouo, donec totae sint calcinatae. Abrasum quod est, laeuiga¬
tum lauatur aceto, donec non amplius id nigretur. Caeterum cauendum est
inter calcinandum, ne vitrescat.
Pro calce nonnunquam habetur & aerugo per aquam fortem, aut ace¬
tum radicatum facta, corrosa tota substantia.
Aliter: Laminae illinantur pasta, quae sit facta ex sale & aceto vini for¬
ti. Siccentur & igniantur in catino magno super fornace ventosa per
horae