465
110 METAPHYSICI TRACT.
Philosophicum Studium est, & inquisitio ve¬
ri necessariique. Verum est esse, à quo nihil
abesse, cuique nihil adesse, multoque minùs
obesse potest. Necessarium id omne quo ca¬
fere non possumus. Veritas itaque summa
virtus & inexpugnabile castrum est, paucis¬
simis inhaerentibus amicis, at innumeris ob¬
sessum inimicis, paulò minùs quàm toti mun¬
do nunc inuisum, sed insuperabile pignus ijs
qui possident illud. Hac in arce verus & in¬
dubitatus Philosophorum lapis, atque the¬
saurus continetur, qui non erosus à tineis,
nec perfossus à furibus manet in aeternum,
caeteris dissolutis omnibus: multis in ruina
positus, alijs ad salutem. Haec est res vulgò
vilissima, spreta plurimùm & exosa, non ta¬
men odibilis at amabilis, & pretiosa Philo¬
sophis suprà gemmas, & aurum obryzum,
omnium amatrix, omnibus fermè inimica,
locorum vbique reperibilis, à paucissimis ta¬
men, & quasi nullis inuenta, per vicos accla¬
mans omnibus: Venite ad me omnes qui
quaeritis, inquit, & ego vos ducam in veram
semitam. Haec est res illa tantùm à veris prę¬
dicata Philosophis, quę vincit omnia, nec ab
ulla re uincitur, corpus & cor omne durum
& solidum penetrans, & molle quoduis con¬
solidans; & ad omni duro resistendum con¬
firmans. Nobis omnibus se facit obuiam, &
non