469
DE MAGISTERIIS.
151
horae quadrantem citra fluxum. Ignitae restinguuntur aqua salsa. Hoc repe¬
titur vsque ad consumtionem laminae. In fundo aquae calx Veneris est, quae
separetur ex arte. Restinctio fit etiam in aceto, in quo aliquid salis ammonij
sit solutum: Plaerumque squamae existunt in lamella, quae sunt aufferendae.
cetum tandem coagulatur.
Admodum affines sunt modi praeparationum, quibus fit puluis, calx, flos,
crocus, &c. & vires cognatas haec ipsa habent. Itaque euenit, vt apud artifices no¬
mina permutentur, & flos nominetur tum puluis, tum aerugo & crocus, &c. Ve¬
runtamen non sunt sine discrimine, consistentiae, virtutis atque etiam praeparatio¬
nis, vt suis in locis apparet, prout tamen artifex in praeparando industrius est, aut
non.
Solet autem calx cum chalcantho facta dealbari ad lunam, & rubificari ad
solem. Illud sit: si addita aqua salis alcali & borace tartari fundatur, hoc, si potetur
aqua colcotaris & lapidis calaminaris, vt colorem acquirat cinabarinum.
CALX IOVIS ET SATVRNI.
Calcinantur stannum & plumbum per aquas fortes, vel ignes reuer¬
berantes in cerussam.
Notabis calcem plumbi dulcem etiam pro dulcedine eius haberi quae est ma¬
gistralis. Fit per aquam fortem comminuto plumbo affusam vase in aqua frigida
locato. Fit instar crystallorum. Forti defusa, adiicitur fontana dulcis, vnde soluitur
in dulcedinem.
Vel: Laminas istorum immerge spiritui vitrioli acri rubeo, suspende
de funibus ad aërem, aut etiam aprica, donec cerussa appareat. Hanc abrade
& opus repete, donec totae sint calcinatae. Vel: laminas suspende in olla
ampla luto armata ad fornacem calentem posita, in qua olla sit acetum cum
sale ammonio soluto. Huius vapore corrosae lamellae cerussam exhibent.
Bulcasis in olla orificij amplioris ponit parum aceti vini cum sua fe¬
ce, imponit huic vuas albas bene maturas. Suspendit laminas è gausapino
panno filo astrictas: tegit operculo, sepelit in fimo, vt vna tertia emineat.
Debent autem vuae pertingere ferè ad medium ollę, &c. Cerussam abrasam
eluit saepe donec alba fiat, &c.
Alia calcinatio peragitur aceto stillatitio acerrimo, in quo scobs Sa¬
turni vel stanni maceratur. Et plumbum calcinatur etiam per lithargyrum,
quod soluitur acri aceto in lacteum liquorem, qui abstracta humiditate re¬
linquit cerussam.
Est & calx cum induratione, qua occasione putant eam inseruire trans¬
mutationi. Laminae plumbi albi vel nigri subtiles conciduntur minutim, &
cum calce viua mutuis stratis reuerberantur cementanturque per noctem. Plum¬
bum album inde collectum funditur igni, fusum inijcitur in liquorem, factum
y
exa¬
Lac virginis
ad cerussam
dam faciem.