465
DE VNIONE TERNARII 123
mum ad imaginem & similitudinem suam,
ut ipsi Deo foret ad gloriam, & immortalis
esset, non anxius, nullius indigus, semper in
Deo gaudens, terrenis passionibus non sub¬
iectus. Verùm quia munus tantùm non
gnouit, uilifecit: attamen cognouit quòd per¬
fectus esset factus & sapiens, at in ea cogni¬
tione minimè permansit. Consideremus er¬
go quantum agnitio boni, quantumque mali,
muneris huius & uerbi Dei uilipendium at¬
tulerit, cùm ex immortali perpetuò moribun¬
dum reddiderit. Nam qui moritur, in aeter¬
num & semper in agone mortis degit, & nun¬
quam desinit mori. Hinc fit ut perpetua di¬
catur illa mors, ueluti uita dicitur aeterna,
qua Deo uiuemus in aeternum, & nunquam
sinemus uiuere. Cùm igitur primua parens
unà secum nos omnes Deo rebelles reddi¬
disset, ac inimicos, misericordia motus
mnipotens & misericors Deus pace inire no¬
biscum induratis uoluit, qui pacis est author.
Quis erit lapideus ille, qui cu diuinae bonita¬
tis hoc mysterium animo reuoluerit, cum inimi¬
co suo, licet ab eo receperit iniuria, non recon¬
cilietur? Qui tandem fit ut inimicorum neuter in¬
ter mortales offendens, uel offensam passus, al¬
terum aggredi uelit reconciliationis ergo? Cer¬
non alia de causa quod nemo seipsum, &
consequens nec Deum Creatorem suum, nec, proximam
aequi¬