465
METAPHYSICI TRACT.
Hinc fieri uidetur, ut personarum non sit ac¬
ceptor Deus, at paupertatis & humilitatis
mator, ac inimicus elatae superbiae. Nemo
Creatorem poterit meliùs cognoscere, quam
ex creatura, si cut ex opere probè noscitur ar¬
tifex. Videamus igitur quis de uilissimo pre¬
tiosissimum, alius praeter eum qui creauit
utrumque potest excitare, nemo certè. Nullo
modo pincerna potest aquam in uinum trans¬
mutare: tamen id potest qui uinum creauit
aquamque. Maius quum terram in animam
uiuentem permutauit, fecit: & quod maxi¬
mum est, supremo beatitudinis dono, scili¬
cerimagine similitudineque suis dotauit eam:
per eas datum est omnibus saluos fieri, qui
donum hoc recipiunt; sed nolentibus acci¬
pere gratis, quidnam dabitur? certè nihil: ha¬
beant igitur illi quod suum est, ut seruetur
Iusticiae locus. Proprium cuique suum est,
quod elegit à principio, damnatio scilicet.
Gratuitum est aeternae salutis donum, his qui
cum gratiarum actione recipiunt illud. Cùm
itaque pretium uile charumque simus, ui¬
deat quisque nostrûm quid potiùs optet: res
per se clarior est quam elucidatione sit opus.
Scimus uile quod sumus, & praestantissimum
à quo processimus, restat in hoc negotio per
pendamus quare, uel in quem finem facti¬
fuerimus. Creauit Omnipotens Deus Ada¬
mum