465
DE VNIONE TERNARII 127
praestantia cùm anima conueniente constan¬
tissimum fiat, ad omnia sustinendum exa¬
mina. Probatur enim aurum igne, quo re¬
probatur omne quod aurum non est. O
praestantissimum Philosophorum aurum,
quo ditantur Sapientiae filij, non illo quod
cuditur. Adeste qui thesaurum Philosopho¬
rum tam uario conatu quaeritis, reprobatum
à uobis lapidem cognoscite priùs, quis ille
sit, & postmodum quaerite. Mirum est super
omne miraculum, quod quispiam appetat
ignotum sibi. Fatuum certè uidetur id ab ho¬
minibus quaeri, cuius ueritatem ignorant,
quia nihil in eo spei relinquitur. Suadeo
quibusuis ergo perquirentibus, ut cogno¬
scant priùs eius quod quaerunt ueram exi¬
stentiam, antequam quaerant, sic eos labo¬
ribus frustrari non continget. Sapiens quae¬
rit quod amat, nec amare potest quod non
cognoscit, aliàs insipiens foret. Ex cognitio¬
ne igitur natus est amor omnium ueritatis,
quae sola uiger in omnibu. ueris Philosophis.
De tertio gradu.
CAPVT QUARTVM.
OMnis affectio uera necessariò priùs af¬
fectatae rei cognitionem requirit. Qua
enim