465
DE VNIONE TERNARII 129
minori, tamen coniunguntur licet promi¬
scuè magis. Ad praestantissimam creaturam
veniamus ex vilissimo factam, vt pote homi¬
nem quem de limo terrae creauit Deus, ani¬
mal per se mobile, quod inde mox spiritu ra¬
tionali viuum fecit: occasione qua mouetur
sola, caeteris animantibus irregularius esse
quis non percipit? qua viuum est & rationa¬
le factum, excellentius inter opera Dei nul¬
lum esse potest. Ab hoc scilicet homine, quum
adhuc in excellentissimo statu foret ante la¬
psum, secreuit Deus foeminam, os ab ossibus
eius; & de carne carnem eius, vt caeteris ani¬
mantibus firmiùs vnirentur. Non dicuntur
vniri nisi quae fuerint ab vno semoti priùs, at
coniungi tantùm. Quum igitur in seipso non
posset, in altero gignere fuit necesse. Hac de
causa prae caeteris humana generatio reuerem
da est, quia it inter duo, quę priùs vnum fu¬
erunt; & iterum vnum diuino matrimonio
facti sunt, testante Scriptura S. & erunt duo
in carne vna, quorum vterque propter alterum
relinquet patrem & matrem & adhaerebit
alterae suae parti. Non est enim aliàs existi¬
mandum, quàm vxoris maritum, & huius il¬
lam, alteram fore corporis partem insepara¬
bilem. Quum viderimus eos aliter se geren¬
tes, iudicabimus illos non vnitos, sed con¬
iunctos tantùm esse, non amore vero, sed vel
turpis
i