469
DE MAGISTERIIS.
153
puluis cum pari sale petrae, & in catino eminus eliquatum versatur, cùm
concreuit, teritur iterum, iterumque eliquatur, donec in calcem albam abie¬
rit, vel subcitrinam. Transit & in terram cineream vel croceam:
Calcinatur & in reuerberio more marcasitarum. Alius modus est per
difflationem.
CALX MARCASITARVM, ET
similium.
Marcasitae vnciae quatuor, colophoniae selibra, (id est, vnciae sex) resi¬
nae abiegnae decem. In latere cocto posita ter incenduntur, vel circiter, do¬
nec resina & pix conflagrauerint & marcasita restet alba, quam eluendo
purgant. Bulcasis cum melle reuerberat comburitque. Est & hic locus aquis
fortibus. Caeterum stibio & marcasitis multum abscedit inter calcinandum,
quod tamen exceptum vasis dispositis pro floribus est.
Vocabulo marcasitarum varij lapides minerales designantur, & nonnun¬
quam etiam venae metalli feraces, vt cadmia, cobaltum, bismuthum crudum, tal¬
cum, galena, pyrites, magnetis, magnes, Zinckum album & rubeum de natura cu¬
pri, item gelsum, quae est marcasita pallida, &c. Ex quibus tamen nonnulla etiam
peculiarem calcinandi modum habent.
CALX LAPIDVM CALCARIORVM.
Fit vulgari arte in fornace calcaria igni reuerberante. Lapides difflu¬
unt irrigati, vel ad aërem humidum relicti, quod antequam fiat, calx dicitur
viua, seu asbestus.
CALX TALCI.
Talcum cum duplo salis petrae mistum pone in olla per quatriduum
ad ignem reuerberij: tere postea, & aqua pluuia salem ablue. Puluerem
exiccatum inuolue panno, vt fiat globus vel pila. Panno induc lutum cras¬
sum, & sepeli in tartaro crudo locato in catino vel olla, ita vt globus ille me¬
dium obtineat. Reuerbera per dies quindecim. Tere, & solue in aqua vitae.
Solutum coagula.
Calcinatur aliter in furno calcario vel vitrario, vt gypsum. Aliter
cum metallis, vt argento, vel ferro, vel stanno, in vitraria fornace incen¬
sa, per quatriduum reuerberatur.
Corrodi & aqua forti potest.
Vel:
Recipe acetum stillatitium, solue in eo salem, vel calcem tartari,
& ter¬
y 2
Lapis mine¬
ralis est non¬
nunquam
naturae me¬
tallicae tena¬
cis, & in fo¬
lia fissilis, per
spicuae albe¬
dinis, &c.
Interdum
intelligitus
glacies ma¬
riae dicta.