469
Ita & spu¬
ma maris.
Colcotar è
vitriolo.
154
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
& tertiam partem aquae vitae adde. Talcum tritum in catino sine excande¬
fieri, & asperge tunc praescriptum acetum, vt vna Talci libra aceti tres vn¬
cias combibat. Calcem deinde ab igni ablatam laua. Restinguunt & liquore
tartari.
CALX TARTARI.
Includitur fictili crudo, & reuerberatur in fornace figulorum, donec
albescat penitus. Massa semel calcinata abraditur, & teritur, si non respon¬
det, iterum imponitur. Potest & catino includi, & reuerberio calcinari.
CALX CHALCANTHI.
Chalcanthum in catino forti simpliciter potest calcinari. Aliàs pro
calce eius est colcotar, quod fit vel destillando ab eo saepius phlegma, donec
erubescat, vel coquendo in olla cum versatione continua, donec rubedo
placeat, quae debet esse exata. Olla in latus sternitur.
CALX ALVMINIS.
Est alumen fortiter vstum, & velut in terram redactum.
CALX SALIS.
Sal vulgaris includitur panno, & contrahitur in pilam. Hanc loricant
luto denso, & in reuerberio vrunt, & est potius sal vstus, quàm calx salis. Ita
verò consueuerunt artifices loqui. Bulcasis tam diu vrit, donec non amplius
crepet. Aliàs calx salis gemmae ita paratur: Reuerbera salem in catino lento
igni, donec candeat, nec amplius crepet. Solue aqua pluuia, filtra saepe. Coa¬
gula, coagulatum reuerbera in rubedinem,
CALX ARSENICI.
Pro hac est Turbith arsenici, de quo suo loco. Calcinatur item reuer¬
beratione simplici: vel cum triplo tartari vicissim strato cementatur: Cemen¬
tatum coquitur in aqua, puluis subsidet albus, qui collectus, ad fistulas vsus¬
patur.
CALX PVMICIS, SILICIS, &c.
Hi lapides vsti quinquies, toties restinguuntur aceto & teruntur. Silex
item maceratus aceto per septendium euadit fragilis, teritur, & reuerbera¬
tur in calcem.
CALX