465
DE VNIONE TERNARII 147
ni tractus hamo retardatur. Verum plerique sub
eo repentes, alij transilientes, & maxima pars
dum paucissimi trahuntur inter hamu & introi¬
tùm erumpens viae, salutem fugiunt omnes quotu¬
quot hunc euadere tractum conantur, nulloque
fręno mundum ingradiuntur. Horum pars po¬
tissima delicijs & mundanis abusi voluptati¬
bus, in paupertarem à Domino Deo misericor¬
de sinuntur incidere; qua retrahantur ad prio¬
rem resipiscentiae viam: sed inutile prorsus
humanum genus; cui Deo resistere iam in¬
natum est, non desistit media quaerere quib¬
proprio conatu laqueos euadat; quos sibi¬
met posuit, ab eo non petens auxilium, à quo
dependet omnis misericordię munus. Hinc
factum est, vt in sinistram viae partem offici¬
nam sibi maximam extruxerint, in qua qui¬
dem officiorum genus exercetur omne¬
Huic domui praeest Industria, quae cunctos
praeter ignauos pigrosque recipit. Ab vna
parte quorumuis studiorum officinę litera¬
riae positae sunt, ad quas illi se recipiunt, qui
sua literas incuria reliquerant. Isti plerunque
sese conferunt ad manuales officinas ab al¬
tera parte sitas, in quib. experiuntur ea quae
literis à sapientioribus olim commissa fue¬
runt, ne sicut priùs inexperti rerum, litera so¬
la ducantur in opiniones fallaces. Alij qui
suo damno mercaturam exercuerunt, ac illi
k 3
qui