465
148 METAPHYSICI TRACT.
qui manualibus incumbentes artibus in pau¬
periem lapsi sunt, nouas rerum formas, inau¬
dita nec visa dies ac noctes somniant, quae
mercatoribus mercatores, & mechanici pre¬
tio quibusuis passim exponunt, vt sua da¬
mna cùm resarciant, tum ad opimiora perue¬
niant. Quae postquam adepti fuerint, ab In¬
dustria recedentes, in secundam tendunt mun¬
di regionem, per infirmitatis pontem facien¬
tes transitum, ante quem secundus Domini
tractus oues perdiras ad ouile verum cona¬
tur adducere, harum paucissimae resipiscen¬
tiae viam ingrediuntur, caeterae pontem per¬
tinaciter transeuntes, bonis iam industria
partis, liberiùs vtuntur quàm prioribus. At
quia bonus Deus eos retrahere vellet, infir¬
mitates in eos dominari permittit, tum rur¬
sus vt prius remedium à se quęrentes, ad Xe¬
nodo chium etiam à sinistris per eos constru¬
ctum, & per maximum confluunt, cui Medi¬
cina pręest. Ibi Pharmacopolarum, Chirurgo¬
rum & Physicorum ingens est copia, quod¬
que quisque suum exercet officium. Sani¬
tate iam recuperata, non sicut antea ditiores
facti, sed diminuti bonis abeunt, pontemque
senectutis maxima pars eorum inuito tra¬
ctu Domini praeterit, vno vix aut altero viam
ingrediente postremam, quae poenitentiae
dicitur. Vbi iam ad mundi regionem tertiam
deuen¬