465
152
DE VNIONE TERNARII
stiora facti, robustiores ferre ualeatis, adhuc
estis paruuli. Virtus nempe Sophiae docebit
quantus sit amoris ueri fructus, quantamque
Menti delectationem corporis adferat suc¬
cubitus, utpote non minorem quàm pro pal¬
ma certati cum inimico suo militi uictoria.
Demùm ulteriùs ad Potentiam sextum gra¬
dum transibitis, à qua Virturum addiscetis
xercitia nedum cognoscere; uerùm etiam
xequi. Haec postremò ducet uos ad septimum
& ultimum Philosophiae gradum, utpote mi¬
raculum, in quo mundi martyria fiunt gau¬
dia. Breuiter huius uię finis, ęternae uitę gau¬
dijque perennis & perpetui primum est initium,
ad quae uos ducat ulteriùs qui uos hucusque
perduxit Omnipotens & Misericors Domi¬
nus Deus, hic uobis inde sit comes reliquus:
Ite, foeliciterque ualete fratres: Corpus loquitur.
Hui quis mihi nunc factus est comes? ubinam
es Anima mea? Mens. En adsum, quid me
uis? Corpus. Non te uideo. Mens. Iam iterum
ut priùs te caecum esse fateris. Corpus. Vbi er¬
go Spiritus meus est? Mens. Et me tibi prae¬
sentem quaeris? Corpus. Deus bone, unico
uos ambo nunc ore loquimini? Mens. Quid
mirum, an eius es immemor quod suprà di¬
xi te solum cum unica rem habiturum, dum
conquestum es cum duob. agere te debere?
Corpus. Quid audio, nunquid oculos meos
fasci¬
k 4