465
152
METAPHVSICI TRACT.
fascinastis? Mens. Absit à me fascinum. Verum
haustu simul ex amoris fonte facto reducti
sumus in vnam, vt non amplius cùm duob.
tibi pręliandum fore putes, at cùm vnica Men¬
te. Corpus. Mens plurimis initium est, vt men¬
sae, mensurae, mensibusque. Mens. Vtinam &
mensam mensurare didicisses tuam, & mensi¬
um tuorum futurum esse finem recordareris.
Corpus. Mirum dicis, absque cibo me viuere
scis impossibile. Mens. Hoc & aliud scio, non
ex solo pane viuere hominem, quod igno¬
ras. Corpus. Ex quo tu viuis? non adhuc te
comedentem vidi. Mens. Rursus tuam cae¬
citatem adfers in medium. Corpus. Qui sic?
Mens. Ex omni verbo quod procedit ex ore
Domini viuo. Corpus. Vtinam & mihi sic ui¬
uere liceret absque labore. Mens. In posterum
& tibi (non antequàm tu moriaris tamen) li¬
cebit. Corpus. Durum nimis commemoras.
Mens. Non nisi iucundum. Corpus. Mortem
iucundam facis? Mens. Imò his qui nouerunt
eam. Corpus. Nouistine? Mens. Maximè no¬
ui. Corpus. Depinge mihi precor eam, quę se
timendam praebet omnibus. Mens. Liben¬
tissimè tibi hac in re nunc obsequar. Nemo
hanc metuit praeter te. Corpus. Tu non? Mens.
Nil minùs. Corpus. Insanis prae nimia sapien¬
tia plus dictu. Mens. Tu. Corpus. Scio tamen
mnes hanc abhorrere. Mens. Rere. Corpus.
vtin¬