465
154 METAPHYSICI TRACT.
rius est, infirmitatem & nonnunquam im¬
maturam inferre mortem. Si nunc cibum ap¬
petas, postquam aliquoties uentrem eo re¬
pleueris, alium quaeres, quo quum satiatus
fueris, iterum alium. Nec cessabis unquam
in hoc mundo quaerere, quod non inuenias
uotis non satisfecisse tuis. De potu quid, in¬
terea dum per gulae canalem transit, oble¬
ctat, dum ampliùs intrare non ualet, plu¬
rimùm torquet, nec ab eo potes abstinere
quod occidit, mortem tamea quam tibimet
infers metuis. O miserum & insatiabile Cor¬
pus, quod ab eo cauere non scit quod nocet,
idque timet quod ipsum est & facit. Vides er¬
go brutis humanum Corpus Menti suae dis¬
ionum, infoelicius esse, cùm irrationalia nihil
praeter sibi necessarium appetant. Rationa¬
lia uerò minimè quod opus est, at magis
quod necat sollicite procurant. Ad ea iam deue¬
niamus quae in corporis vsum extra ipsum
expetuntur, vt sunt omnis generis diuitiae,
propter quas indies miris diuersisque mo¬
dis torquentur hominum corpora Mentem
non assequuta. Quid non moliuntur, quae
non humana pectora subeunt pericula, qui¬
bus Animam in exitium, & Corpus miserum
distrahant ab Animo, non alia de causa, quam
vt sibi de proprio corpore fingere possint
dolum? Quod bysso, purpureo, coccinoque tor
quibus