465
156 METAPHYSICI TRACT.
Facimus iter. Frequentia. Rectè. Moram apud
nos faciatis rogo tantisper, donec peregri¬
nationis vestrę suscepti labores, aliqua refe¬
cti quiete, subleuentur. Mens. Libentissimè
tibi hac in re quidem obsequemur. Frequen¬
tia. Intrate igitur assiduos hortos, & his quę
In eis sunt, vt vestris liberè fruamini. Mens.
Gratias ingentes agimus tibi. Frequentia. Non
mihi, sed ipsi quorum sunt omnia, Deo sci¬
licet. Accumbite, parata sunt ea quibus vos
excipere possum. In primis Deum oremus.
Alere nos digneris ô Pater Omnipotens be¬
nedictione tua. Amen. Cura teipsum ô Cor¬
pus interim dum ego Mentem cibauero.
Mens audi. Cùm Frequentia sit concepti cir¬
ca Veritatis amorem perseuerantia, non est
alius quàm per assiduitatem ad virtutes
ditus. In isto loco nulla requies, hinc fit eti¬
am vt hic torpori nullum aedificium ex¬
tructum videatur, sed sub dio vigiles colo¬
nos horti virtutum experunt. Videsnè ter¬
ram hanc? nisi continuò repurgaretur, pro
suauitatis floribus & herbis, quae produ¬
cit, nil praeter carduos & vrticas redderet.
Non alias de corpore quod circunducis eue¬
niet si torpueris. Hoc tibi datum est in colo¬
niam, vt horti diu noctuque mihi commissi
fuerunt. Quicquid in eo lolij supercreuerit,
auferendum est tibi. Non meliùs illud euin¬
cere