465
DE VNIONE TERNARII 157
cere poteris, quàm vbi crapulam abstuleria
ea nimirum est, quę somnolentiam & pigri¬
tiam inducit. Otium quoque tolles, vt vitio¬
rum potissima radix pereat. Nihil praeter ne¬
cessarium corpori concesseris, quicquid su¬
perabundabit, excrescet in vitium. Audisti su¬
periùs quid corpori sit necessarium, quid sa¬
lutare nunc sit audias & tibi. Corpus corri¬
gere si neglexeris, malè tibi propter illud
rit & illi, quia tua non illius est ratio, quam
abijcit, tibi commissam (vt etiam est) cogni¬
tionem Dei putes. Quapropter nec tu pro¬
pter illud excusaberis, cùm illi Pędagogi lo¬
co sis, nec illud propter te, quia priùs è libe¬
ro seruum se fecit. Vide igitur qui cum hor¬
tis agam, duobus modis eos curo, videlices
eradicationis & irrigationis. Priori supercre¬
scentes herbas inutiles radicitùs euello, ne
bonas augmento supprimant. Itidem cum
tuo corpore facias oportet, malas cogitatio¬
nes & inimicitias à te reijciens priùs, & sic
ab omnim malo coërcebis illud opere. Non de¬
cet vnum docere praeceptorem, & aliud fa¬
cere. Si peccandi dederis occasionem Cor¬
pori, cur illud reprehenderis quaeso? Corpus
nihil imaginatur: Animus est qui speculatim
num tacitas operationes exercet, quas de¬
mum Corpus conatur exequi. Conceptio
Mentis est, Corporia autem executio. Si lo¬
lium¬