465
DE VNIONE TERNARII 159
tum est à primi lapsus tempore sicuti lapi¬
des indurata hominum corda fore, quae nisi
verbo Dei mollificentur, dura manent in ae¬
ternum. Pharaonis cor à ventre matris (vt
omnium corda sunt) durum fuit, at quià ver¬
bo Dei mollicatum non fuit, induratum re¬
mansit, nec propterea dicendum, quin & du¬¬
rius postea factum fuerit. Deo rebelles & ini¬
mici nascimur omnes, talesque manemus,
donec eradicetur ex nobis inimicitia per
summum Agricolam, cuius te ministram, ô Mens
exhibe. Semen habes, agrum & aquam, nil
aliud ampliùs deficit, quam labor assiduus,
non interruptus. Nunquam cesses oportet
ea reuoluere quae iam audisti, tùm audies,
liàs per intermissionem inimico tuo locum
dabis. Haec sunt quae tibi dicenda commi¬
sit hera Virtus, à cuius Sapientia latiùs doce¬
beris. Ingentes & immortales Deo gratias
agimus, qui corda nostra suo lumine digna¬
tus est illustrare, verboque suo reddere mol¬
liora. Amen. Foeliciter ito frater, & Vir¬
tutem perito. Vale. Mens Corpus siosim allo¬
quitur. Audistin quidnam Frequentia di¬
xerit? Corpus. Audiui quidem. Mens Quî¬
nam arrident? Corpus. Non vsque adeò,
Mens. Quî sic? Corpus. Omnia de me dicta
sunt in quem verò finem tendant nescio.
Mens.