465
160 METAPHYSICI TRACE.
Mens. In tuam vtilitatem foelicitatemque.
Corpus. Faxit Deus. Mens. Dic quaeso, scisne
post hanc aliam futuram esse vitam? Corpus.
Scio quidem. Mens. Scis etiam post mortem
perpetuam esse mortem? Corpus. Non igno¬
ro. Mens. In hoc mundo viuendum est tibi,
ut in aeternum uiuere-possis. Corpus. Quid
aliud facio? Mens. Indies moreris magis. Cor¬
piis. Insanis. Mens. Audi, uiuit in hoc mun¬
do, qui mundo moritur, & Christo uiuit. Cor¬
pus. Quis hoc intelliget? Mens. Non audisti
in Euangelio, quòd nisi granum frumenti
cadens in terram fuerit mortuum, ipsum so¬
lum manet. Corpius. Quid ad reme Mens. Tu
granum illud es quod in terra cecidit, quia
tu nil nisi terra es. Corpus. At audiui Frequen¬
tiam ad uerbum Dei granum in Euangelio
retulisse. Mens. Iam audio parum animad¬
uertisse te. Corpus. Equidem. Mens. Non es
bonus Theologus? Corpus. Sis tu mihi. Mens.
Verbum hoc, mortuum fuerit, significatio¬
nem habet actiuam, si granum frumenti pro
uerbo Dei sumptum fuerit, id est mortifica¬
uerit, aliàs malè quis interpretabitur, qui
uerbum Dei mori posse temerè dicet. Sed opti¬
mus uidetur sensus iste. Nisi uerbum Dei ca¬
dens in corhominis illud mortificauerit, &
passiuè sic etiam intelligi potest, nisi Corpus
& cor hominis quę terra sunt, id est terrena,
per