465
DE VNIONE TERNARII 175
mantiam separatione partium à suo toto fa¬
cta quaeritur, quod studium Alchymistarum
est. Non est quod quispiam puret me hîc
Theologica tractare velle, quia de Spe; Fide¬
Charitate, Pace, Misericordia, iustitia, necnon
alijs disseram; sed talia quae rusticum & pue¬
ros latere non debent, ex quibus altiùs quam
litera sonat repetitis, omnem scientiam & artem
in omnib. tam coelestibus quam prophanis re¬
bus, hauriunt Sapientiae filij. Frustra laboratis
omnes abditorum naturae secretorum indagato
res, quum aliam ingressi viam quàm decet, vires
virtutesque terrenorum per terrena detegere co¬
namini. Discite igitur coelum per coelum, & non
per terram, sed huius per illius Virtutes cogno¬
scere. Nemo enim ascendit in coelum quod quę¬
ritis, nisi qui de coelo quod non quaeritis il¬
luminet eum. in corruptibilem quaeritis Me¬
dicinam, quae corpora nedum à corruptio¬
ne transmutet in verum temperamentum
sed etiam temperata diutissimè conseruet,
alibi talem quàm in coelo reperire non po¬
teritis vnqua. Coelum Virtute sua, per inuisi¬
biles radios, in terrae centium vndique concurren¬
tes, omnia penotrat elementa, & elementata,
generat fouetque. Foetus etiam vtriusque parentis
naturam in se retinet, vt in eo parens vterque
potentia & actu sit reperibilis. Quis haerebit
adhuc nisi lapis in generatione Philosophica.
si