465
176
METTAPHYSICI TRACT.
Si declaratio haec adhuc tibi non suffecerit,
cùm illis quae suprà datae sunt, non est amice
lector, quod tecum agam latiùs. Verùm ne
tibi de me conquerendi maneat ansa, dicam
vlteriùs. Disce ex teipso quicquid est in coe¬
lo & in terra cognoscere, vt sapiens fias in
mnibus. Ignoras coelum & terram priùs vnum
fuisse, diuino quoque artificio separata quo
te & omnia generare possent? si hoc nosti re¬
liquum te fugere non potest, aut ingenio ca¬
res omni. Rursus in omni generatione sepa¬
ratio talis est necessaria, qualem de te suprà
dixi fiendam, antequàm ad verae Philoso¬
phiae studia velum applices. Ex alijs nunquam
vnum facies quod quaeris, nisi priùs ex tei¬
pso fiat vnum quod audisti, latiusque audies
in sequentibus. Nam talis est voluntas Dei
vt pij pium consequantur opus quod quae¬
runt, & perfecti perficiant illud, cui fuerint
intenti. Malae voluntatis hominibus, nihil
nisi malum quod seminauerint metere da¬
tur: imò quod majus est, persaepe bonum eorum
semen in lolium propter serentis malitiam
conuertitur. Fac igitur vt talis euadas, qualem
tuum esse vis quod quaesieris opus. Scito fra¬
ter omia quae dicta sunt, & in posterum di¬
centur, intelligi posse de praeparationibus
Alchymicis. Non alias enim quàm partium
hominis per speculatiuam Philosophia, se¬
paratio¬