465
DE VNIONE TERNARII 179
Voluntaria separatio fit partibus in toto ma¬
nentibus: naturalis & artificiata non. Instru¬
mentum separationis voluntariae Spiritus est,
& spiraculum Vitae: naturalis mors, & ignis
artificiatae. Nihil obstabit iam quin rationa¬
lium Alchymiam, illi quae de sensibilibus &
non sensatis fieri potest aequiparare valeas.
Quod verò hoc posteriore tractatu rationa¬
lium Alchymiam praeposuerim, non frustra
factum putes, quia hac & naturali non intel¬
lectis, artificialem necessariò te continget
gnorare. Sed ne tibi videar in Alchymia na¬
turali defecisse, de hac nunc tantùm audies,
quantum ad reliquorum intelligentiam, ti¬
bi sufficiat, caetera prlori parte, priorique
tractatu satis abundè scripta sunt: à separa¬
tione faciam exordium. Scis hominem
peracto sibi a natura constituto vitae cadu¬
cae termino, suas in partes resolui, quas su¬
prà Spiritum, Animam, & Corpus esse di¬
ximus, hoc operante mortis corruptio¬
ne, per ignis naturalis extinctionem. Hu¬
more deficiente radicali recedunt Spiri¬
tus & Anima relicto Corpore, quod
terum in suas elementares per putrefa¬
ctionem in terra factam separatur: quod¬
libet elementum ad suum chaos redit
terreum, terra deuorat, aqueum aqua, sic
de reliquis. Spiritus & Anima redeunt
vnde
m 2