465
182
METAPHYSICI TRACT.
inuenta. Sed vniuersalem illam reperire Me¬
dicinam, de qua saepenum erò diximus, pau¬
cissimis hactenus contigit: solùm his qui se¬
se Dei miserentis gratia priùs in idipsum
quod optant reducere potuerunt, hoc est,
qui corpora sua repurgarunt ab immunditia,
naturalium etiam corporum nubes abstule¬
runt. Suadeo quibusuis artis liuius inuestiga¬
toribus, vt assiduò Deum orent, ac operen¬
tur, fieri minimè poterit quin assequantur id
quod in Iesu nomine petierint à Datore lu¬
minum. Sed primò considerent quid sit pe¬
tere Patrem in Filio: non aliud est certè quam
id solùm exigere, quod sit ad gloriam Dei
Patris & Filij. Solent multi quod eis vtile vi¬
detur optare, sed non nisi quod verè vtile est
à Deo consequuntur. Breuibus hoc dico, Di¬
ligentes & frequentes Deus conatus adiu¬
uat, despicitque negligentes. Diligamus ita¬
que bonum, vt malum non appetamus.
nimaduerte igitur ad ea quae latiùs explica¬
turus sum. Cuique rei sua Virtus inest, & coe¬
lestis influentia, quae tamen externis oculis
minimè videri potest, sed eius effectus tan¬
tùm. Videmus attractionem ferri factam à Ma¬
gnete, vim verò Magneticam in ipso lapide
latentem videre non possumus, quia Spiri¬
tus est, & sub sensum non cadit, sic de alijs?
Vinum