465
DE VNIONE TERNARII 183
Vinum in se diuersas vires etiam habet, quae
per experimentum artis Chymicae cognitae
primùm fuerunt à Philosophis in eius sepa¬
ratione. Spiritus eius calefacit & exsiccat,
hîc latet in aqua illa quam ardentem vocant.
Corpus eius occultam in se contrariam po¬
testatem habet, humectandi nempe cum
refrigerio, cuius experientiam in aceto vi¬
dere licet, ac in phlegmate post separatio¬
nem ardentis aquae relicto. Facultates istae
sunt omnino contrariae propter separa¬
tionem, at ante non ita diuersae, quia tunc
de mixtione per vnionem naturalem plus
participant in omnibus alijs Corporibus
naturalibus tales inesse Virtutes iuxta ma¬
gis & minùs, quis nisi Mente captus ibit
inficias? Non erit Philosophus quicunque
negauerit panem vel frumentum habere
Spiritum in se non minùs efficacem quàm
sit vini Spiritus, licet non sit in pane tam
abundans ac in vino, tamen pro pari sui
quantitate aequè efficax. Si talis potest à
pane vinoque separari Spiritus artificiali¬
ter, quantò magis naturaliter eius fit in ho¬
mine separatio. Possunt ex istis Philosophi¬
cae transmutationes intelligi. Nonne scimus
panis & vini puriorem substantiam in carnem
& sanguinem transmutari, deque vegetabili
m 4
forma