469
Hic crocus
nihil differt
a tinctura
citrin. Sed si
aurum pu¬
rum est, to¬
tum est cro¬
cus.
Lazurium
argenti.
158
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
elutione crebra, vt tota acrimonia secedat; quo facto, noua aqua affusa turbatur,
& pars turbida superius natans transfunditur per cribrum aut filirum setaceum,
idque repetitur donec arenositas mera sit in vase priore. Traiectus cinis exiccatur
abstracta aqua, & cogitur in globos, qui reuerberantur in figulina denuò, vt car¬
bones penitus in cinerem abeant. Reuerberati eluuntur denuò, & siccantur, re¬
seruanturque, me quid vrinae, micae panum aliave incidant, &c.)
Fiunt & cineres ex capitibus mortuis, postquam extractae sunt essen¬
tiae.
TRACT. I. CAPVT XXVIII.
De croci metallici magisterio.
Crocus metallicus est magisterium corporum metallicorum in pulue¬
rem croceum redactorum. Et possunt illa quidem adduci tota,
quia igneam intus naturam possident, sed vsus gratia etiam quadamaenus
in superficie subsistimus, vnde eum abradimus. Hinc fit vt cum flore, &
calce saepenumerò confundatur. Requiritur etiam color croceus aut et¬
iam violaceus, qualis est ferri veluti purpurei, aut citrinus (cognati enim
sunt croceus, rubeus, ruffus, citrinus, purpureus, &c.) in eiusmodi pulueribus; sed
cum vsus potest esse contentus leuiore apparatu, etiam intra illum subsistimus.
CROCVS AVRI.
Lamellae vel bracteae auri suspenduntur super vrina puerili, mista re¬
crementis vuarum expressarum, in matula vitrea, obstructo benè orificio.
Vas ita comparatum collocatur in cumulum gigartorum calentem, per di¬
es quatuordecim vel plures, quousque in lamellis puluis subtilis conspicia¬
tur, qui pede leporino cautè est detergendus, seruandusque. Lamellae re¬
ponuntur ad eandem vaporationem, donec totae, vel quantum libet, in
crocum abierit.
Elici iubetur & per aquam caphuratam, aut salis gemmei, qua corro¬
ditur aurum, & ex corrosione per spiritum vini crocus elicitur. Loco hu¬
ius calx, puluis, tinctura, flos, &c. esse potest.
CROCVS ARGENTI.
Hoc nomine intelligitur Lazureus eius puluis vel calx; attamen si ve¬
crocum debet emulari, reuerberandus est citra fluxum & vitrificatio¬
nem, donec croceum vel congenerem, aut sat lucidum repraesentet pul¬
uerem.
Crocus autem Lazureus ita fit: pulueris argenti per aquam fortem
facti vncia, salis ammonij drachmae duae & dimidia, aceti ad tres digitos.
Mista ponantur loco tuto, donec subsideat materia. Acetum sensim deple¬
tor. Sedimentum in vitrea cucurbita optimè obstructa, fimo sepeliatur cir¬
citer