188
APPENDIX
reducere,
quò
faciliùs
intelligant
ea
quae
de
Philosophicis
medicamentis
antea
diximus.
De
tinctura
Philosophicae
Solis,
id
est,
Auri.
Extracta
tinctura
Solis,
corpus
eius
re¬
manet
album,
tinctura
verò
pura
est,
&
separatur
ab
impuro,
hoc
est
à
suo
corpore,
quae
separatio
necessaria
est.
Tinctura
debet
clarificari
vel
exaltari
in
suo
gradu,
qui
du¬
platur
quinquies
in
bis
xxiiij.
altiùs
non
pro¬
greditur:
tunc
potest
administrari
quibusuis
ad
renouationem
sanguinis
in
pristinum
sta¬
tum,
vt
in
administratione
dicetur.
Corpus
corrumpendum
est,
ex
sua
natura
metallica
malleationeque,
per
aquam
Salis.
Demum
re¬
sidentia
debet
ablui
per
aquam
dulcem.
Post¬
modum
extrahitur
tinctura
per
Spiritum
vi¬
ni.
Postremò
eleuatur
à
tinctura,
tunc
manet
in
fundo.
Fit
aqua
Salis
ex
Sale
quod
mundis
simum
&
albissimum
ex
sua
natura
sit,
absque
decoctione
vel
artificiali
praeparatione
qui¬
bus
Sal
fieri
solet.
Liquefiat
aliquot
vicibus,
deinceps
pulueratum
succo
radicum
Rapha¬
ni
commisceatur,
&
agitetur
in
eo:
tum
de¬
stilletur
post
suam
solutionem,
&
cum
san¬
guinea
viridi
partibus
aequalibus
mixta
de¬
stillentur
omnia
quinquies,
&
in
eo
liquore
lamina
Solis
per
Antimonium
purgati
sol¬
uitur