465
TINCTV. PHILO.
189
uitur in puluerem. Abluatur aqua pura de¬
stillata subtiliter, donec salsedo recedat: nam
Sal ablui se permittit, nec miscetur in profun¬
do cum substantia, sed facilè separatur. Spi¬
ritus vini fit hoc modo. Vini optimi puri non
mixti, rubei vel albi mensuram vnam in cir¬
culator um vas ore lutatum obstructumque
recon dito, & in balneo Maris ad profundi¬
tatem vini mersum per decem dies naturales
bullire facito. Demum infrigidatum destil¬
letur in cucurbita vel phiala frigidè, tam diu
donec Spiritus ascendit. Quum verò signum
suum dederit, cessabis mox: nam quod sequi¬
tur est aqua Vitę non Spiritus. Hunc vini Spi¬
ritum infunde super ipsam residentiam, quae
est velut Alcool, vt sex digitis supernatet, ob¬
structumque vas ponatur in balneum cali¬
dum, in quo maneat per mensem, tunc in
Spiritum ascendet Solis tinctura manebitque
puluis albus in fundo vasis: quae quidem sepa¬
randa sunt. Liquefac puluerem, & fiet ex eo
aqua Metallica. Spiritum euaporare permitte
vt artis est, manebit in fundo succus, vt li¬
quor, quem graduabis quinquies in retorta
pro liquoris quantitate magna. Talis gra¬
duatio sit solummodo per eleuationem, quae
materiam subtiliat, sed non permittit vltra
quintam essentiam subtiliari se, hoc est. 2. 4. 0.
aliàs comburitur vlteriùs procedendo.
Huius