465
TINCTV. PHILO.
199
tur materiam. Est enim vltima rerum mate¬
ria, quae iubilat in exaltatione sua, sicut au¬
rum ab alijs duobus separatum gloriatur in
igne vitrumque.
Authoris declaratio, cur sequentem Apolo¬
giam contra calumnias laruati Philosophastri
cuiusdam I. G. P. sub Leone Suauio latentis,
scribere coactus fuerit.
Postquam opusculum Chymicum in
gratiam artis huius omnium studioso¬
rum edidissem, quo tria continebantur Aeni¬
gmata, non obscurationis artis gratia, sed in¬
geniorum exercitationis posita, quae & hîc
addere visum est, quòd quidam Inuidus Gal¬
lus Parisiensis, qui sese tanquam Oedipodem
iactans, secundum non ex ingenio; sed indi¬
cio studiosè posito perperam soluisse puta¬
uit. Addidi quasdam ex Praaceptore nostro
Paracelso tincturas Philosophicas: has etiam
rodere mordicùs non abstinuit praeter ęqui¬
tatem. Verùm quàm temere stultitiam hanc
aggressus fuerit, audite quaeso. Priùs tamen
aenigmata ponam ex ordine: tincturae quidem
antea posiiae sunt.
Primum Aenigma.
Visitabis interiora terrae, reperies ibidem
occultum sapidem veram Medicinam.
Secun¬
n 4