465
200
APOLOGIAE
Secundum.
Vnum post quinque, nihil N, post quinque
millenum colloca.
Tertium.
Pretium vile, carum, Draconi caducifero
deuorandum exhibemus pro cognita sui par¬
te Philosophis, arbitrioque laborantium &
ingenio relinquenda. Quo degustato mox
inquietus ille Serpens gradum sistit, & in so¬
porem actus, veris curandus Artistis, & custo¬
diendus ex arte Metaphysica solùm relinqui¬
tur. Vel aquis è duobus fontibus albo viri¬
dique manantibus absorbendus datur, do¬
nec redeat Aestas proxima, quae suo vehemen¬
ti calore siccet aquas, & cadauer in profun¬
do Maris appareat mortuum. Quod in ignem
iterum proiectum reuiuiscit, alisque sibi re¬
assumptis euolat in auras, in igne tamen re¬
licto foetu, quem parit ex conceptione pre¬
tij. Foetus hic in igne natus, vt Vulcanus est
nutriendus igne, quousque iam Adolescens
factus, & postmodum rubicundus & sangui¬
neus euadat. Tum foelicioribus vndis, quàm
illae quibus mater, lauandus est & submer¬
gendus, vt ex sua morte languentes viuant
foeliciùs. A corpore iam pallido facto separa¬
ta est Anima cum suo sanguine, quae pretium
nobis est, corpora cuncta vilibus valeant.
Animam