465
APOLOGIA.
204
ampliùs hunc ego Leonem proprijs vngui¬
bus eius dilacerare seipsum potius, quàm con¬
tra vanos eius insultus, mea me quis arma
sumpsisse dicat in mei defensionem. Nec sa¬
tis vt me defendam ab inimicis per meum
inimicum videbitur: at quò maior sit victo¬
ria, huiusce mei me vindicabit inimici maxi¬
mus amicus, quem pro Leone commutauit
Gallus, ei hac de causa factus inimicus, cuius
ego calcaribus & spinas addam, vt Leonem
equitans Gallus, agnoscat Suauius contra
stimulum calcitrare difficilimum esse. Stimu¬
lus enim est Veritas. Missa faciamus haec, &
pugnam aggrediamur ex animo.
Primum in me iaculum sub arroganti sa¬
tis admonitione lectorum, & falsò facta laxa¬
re non erubescis his verbis:
"Iam tractandae sunt (inquis) ex herbis, lapidibus,
& metallis praecipuae Paracelsi confectiones, quas po¬
nam uti siunt aliquorum manibus contritae, ut lectores
tandem auocem ab erroribus Gerardi Dorn."
Falsò (non tua sed lectorum pace dixero)
Leo somnias tincturas Theophrasti (quas
inepto primùm, & Pharmacopolico vocabu¬
lo confectiones appellas, cùm simplicissimę
sint Medicinae) manibus meis tritas, vel vt
postmodum innuis, conspurcatas mutila¬
tasque. Quicunque libros Germanicos Chi¬
rurgiae magnae Germani legunt, ea potissimum
exem¬