465
APOLOGIA.
205
exemplaria, quę vetustissima sunt inter illa,
meliùs quàm tu Gallus, & linguae Germani¬
cae prorsus ignarus, an quos mihi conaris er¬
rores asscribere, tui potius quàm mei sint iu¬
dicabunt. Interim tamen dum reprehendis
interpretationem quam feci fideliter, eadem
vti non reculas eam de verbo compendio
quod in Paracelsi libros perperam facis in¬
serens ad verbum, indicio est quòd tuam non
adieceris meliorem, quò tibi vel mihi men¬
dacium adhaesisset. Postmodum in ratioci¬
natione confectionum (vt ais) quas à quibus
dam perperam descriptas fore falsò commen¬
taris, ita prosequeris ineptire magis quam
scribere.
"Iam curaueram (inquis) compositiones tincturarum,
oleorum, &c. mihi è Germanicis Theophrasti scriptis,
in nostram linguam conuertendas, quando Gerardi
Dorn & alterius libri emerserunt. Quibus ego maxi¬
mas quidem gratias haberem, si non contenti nudis
uerbis, ea uel restitisissent in integrum ubi manca erant
uel mutila, aut ubi adeo erant ob, cura, quum Paracel¬
so in ardijis libuit tenebras offundere, aliqua luce il¬
lustrassent."
Omittere profectò non potuisti quin
psum te proderes, hoc ipso quod superiùs
per confectiones intellexisti repetito iam
per compositiones vocabulo. Quo quidem
nobis luce clariùs, doctrinae Theophrasticae
maxi¬