465
APOLOGIA.
213
dere te, nec non alios nasutulos his verbis:
Verum est, Aurum manens aurum, vel de sua
natura metallica non immutatum est homo¬
geneum, at in primam sui materiam redu¬
ctum non est ampliùs aurum, nec etiam à Ge¬
bro sic appellatur vlteriùs. Cum Plinio fate¬
mur etiam aurum purum elementari quidem
igne vel naturali plurimùm indomitum, sed
supernaturali Metaphysico, vel artificiali ce¬
dere compertum est. Subdis & hoc.
"Haec itaque existimo ex Paracelsi fontibus claris
nunquam hausta fuisse, sed ab artis penetralibus sub¬
tilissimè inserta. Quod ex ipso Gerardo liquet clarissi¬
me, qui de tribus aenigmatibus secundum fecit. Vnum
post quinque, nihil n, post quinque millenum colloca,
id est uinum (quia n litera non est numeralis) quasi
uerò destillationem uini lippis & tonsoribus notam,
conueniat integumentis aenigmaticis adumbrari, &c."
Respondeo te verè lippum esse fateri, cum
de vino me scribere, quo madent pocula Bac¬
chi nostri non videas. Putas aliud esse vi¬
num, ex quo potest etiam ardens Aqua de¬
stillari? rursus quàm paucam in arte Chy¬
mica peritiam habeas patefacis: Videsnè de¬
scripsisse me priùs ardentis extractionem
quae de vulgari vino (quod aequo fortè lar¬
giùs sumpseras, quum ista scriberes) bis rem
eandem agere quid opus erat, si de vino quod
intelligis ego putassem? Est quod addiscas,
id
o 3