465
APOLOGIA.
212
minimè constes, alijs quoque minùs, qui
paulò antea dixisti: "Aqua enim uitae rectè dici¬
tur pro humore uitali, seu radicali uniuscuiusque rei."
Adhuc quaeris, an Spiritus vini ab omnibus
Aqua vitae non appelletur? differentiam in¬
ter humidum & calidum radicalia non fa¬
ciens: qualis es tu Medicus? Nec desinis in
authoritatem citare Magistros essentiarum
quintarum contra Theophrastum (interim
te discipulum eius fore fingis) ac si tantùm
vnica via foret ad artem hanc, quam necessa¬
riò cogeremur omnes ingredi. Varios autho¬
res legisse, vel potiùs intellexisse non vide¬
ris, qui diuersas fore vias ad vnum & eundem
finem vel scopum tendentes, breuiorem ac
faciliorem vnam tamen altera fatentur
mnes. Ex his mentem collige meliùs Theo¬
phrasti, quàm antea feceris in extractione
Spiritus vini, falsamque falsò ne iudices am¬
pliùs. In maiorem insaniam postmodum sic
erumpis.
"Quis unquam Philosophorum cum Gebro non di¬
xit, Aurum esse homogeneum, ideò secundum Plinium
igne indomitum. &c."
Respondeo, Quis Leonis Suauij crassum
non mirabitur ingenium, quod cùm Theo¬
phrastum intelligere non potuerit, Gebrum
intelligere sibi falsò persuasum habeat. Non
vides miserrime homuncule Gebrum illu¬
dere