465
218
APOLOGIA.
tum fieri? Quid sibi velit Author ignoras vi¬
deo per hęc verba ([G]auffij. 1iij.o[/G]) quae postmo¬
dum interpretaris ineptissimè per 24. Karatto
graduum auri. Iudicium quod in his tribus ca¬
racteribus facis, indicat Arithmetices te non
vsque adò peritum fore, qui non facia discri¬
men inter punctis distinctos, & cohaerentes
absque distinctionibus numeros. Si puncta
quidem, vt innuere videris auferantur, non
viginti quatuor, sed ducenta quadragintaque
signabunt: nam & Zipharae vel notae nullius
pro loci quidem occupatione, rationem ha¬
bere te oportuit, aut explicare cur Author eam
addiderit. Quod etiam de Karattia 24, & au¬
ri gradibus fabularis hoc loco, puerile nimis
& ridiculum est: nam ipsi tibi contradicis
imprudens, quum hanc dictionem addis: "na¬
turalis perfectionis auri." Non perpendisti vel
gnorasti potiùs tincturam auri, necnon eius
extractionem esse Metaphysicam, & non ex
artificio naturae? Meliùs in teipsum vt debac
cheris addis inferiùs.
"Addam (inquis) hîc tantùm de gradibus auri uel
Karattis, ex quaestione quadam de peste, incerti Au¬
thoris eruditissimi tamen, quisquis ille sit. Aurum de¬
mus nattuum purum putum esse unius gradus aurei¬
tatis integri, Philosophorum uerò erit centum uel mil¬
le graduum integrorum."
Non vides differentiam factam inter na¬
tiuum