469
uis super pru¬
nas ponitur
et ferulacea
rude moue¬
tur donec co¬
lore similis
sandaracae
fiat. Quae ita
parata est
sandyx à
quibusdam di¬
citur, (alijs
scandyx)
quod est mi¬
nium offici¬
narum.
162
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
(Agricola ita explicat: Ochra plumbaria sit ita plumbum in ampullam
vitream oblongam conijcitur, eaque in fornacem, quali viuntur Chymistae, impo¬
nitur. Deinde subiecto igni coquitur usque dum ochrae traxerit colorem.)
Quanquam autem totum plumbum & stannum possint ita mutari;
non tamen semper id quaerunt artifices croci nomine; contenti scilicet ce¬
russa tenuiori, quae à superficie abraditur, & postea igni coloratur, spiritu
vini maceratur, laeuigatur, tenuiorque euadit: itaque ferè cum flore con¬
uenit.
Potest & fieri è scoria in quam plumbum sit redactum.
Est & stibij crocus, cum ipsum per macerationes in lixiuio acri ex tar¬
taro calcinato, calce, & sale ammonio, deinde & iustas in igni coctiones in
flauum rubeum ve puluerem transit. Nonnulli crocum metallorum ap¬
pellant vitrum cinereum pulueratum antimonij, &c.
TRACT. I. CAPVT XXIX.
De magisterio liquorum, & vnà calcium essentiali¬
um quadamtenus.
Est aliud transmutationis genus, quo terrea corpora tota in liquores
aqueos vertuntur, (quanquam negat Plato terram in aliud elementum
transire.)
Liquor est magisterium rei terreae per totius deliquium in humorem
perspicuum resolutae.
Hoc vt fiat, necesse est vt ipsa res liquabilis seu fluxa euadat per terreae
crassaeque substantiae attenuationem, quam vis ignea procurat. Et vno hy¬
drargyro excepto, omnia eiusmodi adducuntur ad naturam salium alkali
(vel aluminis, vitrioli, &c.) qui in aëre vapido promtè in aquam diffluunt:
quod cum fiat per calcinationum & cinerationum modos, euenit vt mate¬
ria proxima liquorum sint, laeuores, calces, croci, & similia, quae licet dif¬
ferat ab alkali, ratione elaborationis, tamen ob congruentiam item alkali
solet nominari, & ipse liquor alcalisatus.
(Nominant aliqui etiam essentias, quia alcali sunt essentiae, quorum natu¬
ram ista assequuntur: quin & multae essentiae possunt eodem modo dissolui, vt tin¬
cturae quaedam alkali flores, lapilli &c. Liquores ipsi etiam appellantur olea non¬
nunquam, item metalla, gemmae & res aliae potabiles, &c. Tantum propter vicini¬
tatem consistentiae, cum aliàs differant. Et liquor apud Paracelsum non rarò
succum denotat. Et notabis pro calcibus & liquoribus saepè dici magisteria, vt
magisterium tartari, magisterium perlarum.)
In liquorem igitur aqueum redacturi quid, primum ab omni alieni¬
tate id separamus, vt totum euadat in se homogeneum. Postea omnibus
partibus aequabilem inducimus consistentiam, easque subtiliamus mace¬
rando