469
DE MAGISTERIIS.
163
rando in liquoribus acribus, quales sunt acetum acre, succus limoniorum,
vini spiritus, & alia solutoria pro natura cuiusque & vsu, postea calcinando
vel reuerberando, cementandoùe, laeuigando quàm laboriosissimè, eluen¬
doque. Et si vna opera non succedit omnium partium subtilitas, repetitur
crebrò. Nonnulla etiam sublimando attenuantur, vel cum certo menstruo
per alembicum agendo. In plaerisque mineralibus studendum est, vt calces
quam laeuissimi & siccissimi euadant. Ita enim siue inhumentur locis vapo¬
rosis ad suum tempus, siue aliàs disponantur ad deliquium, facilius combi¬
bunt humiditatem & dissudant. Non autem debet commisceri peregrina
humiditas, praeter eam quae ab aëre vapido assumitur. In vsu tamen, vbi ali¬
às liquor assumi sine alio non potest, parum refert, siue calcem liquabilem
statim admisceas, siue prius soluas, nisi forte ad solutionem longum requiri¬
tur tempus.
Porrò calces praeparatae ad liquorem etiam per se vsurpantur & vo¬
cantur essentiae, sicut & liquores ipsi iterum coagulati.
His affines sunt illae calces essentiales, quae licet non sint ita attenuatae vt dif¬
fluant, tamen eadem via sunt confectae, vnde & essentiae nominari solent.
Est autem hoc magisterium potissimum in mineralibus, & quae ad eo¬
rum naturam rediguntur, expetiturque maximè ad medicinam ex metallis,
gemmis, salibus, & huiusmodi. Est tamen eius vsus etiam in tingendis &
transmutandis metallis & gemmis.
Notabis artificij huius praecepta non deberi Paracelso, sed esse sumta ex Ge¬
bro de medicina argentifica tertij ordinis, vbi inter alia sic habet: Lapidem notum
per separationem purifica: purissimum solue, si quid ex eo solubile est: quod non fue¬
rit solubile, calcina, & hinc solutionem repete: seruetur hic ordo, donec maior soluatur
quantitas. Deinde omnia quae ex solutione emerserunt, confunde, misce, coagula
tandem leuiter assa, &c. & solue in deliquio. Eadem ferè praecepta sunt in inuesti¬
gatione veritatis, vbi apertè docetur quomodo in liquorem sint soluenda mine¬
ralia.
LIQVOR SOLIS.
Salem ammonium aqua solutum, & ad purum filtratum, coagulatum¬
que misce cum pari sale communi, eodem modo praeparato. Misturam su¬
blima, vt euadat purissima. Cùm hac (tripla, vel quanta satis) contere & com¬
misce auri puluerem per regiam factum (vel etiam tincturam croceam, aut
calcem) probeque elotum & edulcoratum. In pyxide cementatoria inclusa
vnà, probeque munita luto, & resiccata, cemententur in reuerberio per ho¬
ras quinque, vt excandescat pyxis, quasi purpurata: Vide ne rumpatur à spiri¬
tu ammonij, & omnia instar à tormento discutiantur: cuius vitandi gratia par¬
uum foramen relinquendum est, & à cementatione cessandum, cum inde spiritus
punicens exurgit) sine refrigerari sua sponte. Exime puluerem, & laeuiga exa¬
ctè,
z 3