465
COLLOQVIVM.
237
éssentiam inuestiganti, per quam vniuersalem
elicere Medicinam à triginta sex annis iam
elapsis cupiens, adhuc in ea haereo. Siquidem
à Philosophis hoc celatum est, à qua potissi¬
mùm elici materia debeat. Hinc fit, vt pro¬
pter incertitudinem omnia tentent Artifi¬
ces, & experiundum inter cum suis alienas
opes absumant etiam, vt illi qui metalla per¬
fecta fabricare nituntur ex imperfectis. Mi¬
ror qua ratione id fieri posse credant, & vbi
hoc ipsum apud Philosophos legerint. SOP.
Sententia communis est Alchymicis scripto¬
ribus, ad extremum vnum, alterius non alia
via patere transitum quàm per media. CHY.
Philosophorum scripta multis ea non intel¬
ligentibus imponunt. Haec verba sunt ambi¬
gua, veluti caetera quibus artem occultare
nudis & apertissimis conati sunt locutioni¬
bus, atque diuersis in vnam sententiam con¬
uenientibus. Quum dicunt enim, de vno ex¬
tremo ad aliud non fieri transitum nisi per
media, diuersimodè potest intelligi, & verum
esse. Primò si vulgariter dictum hoc intelliga¬
tur, vt pro extremo priori vnum argentum
& Sulphur accipiatur, & pro posteriori me¬
talla quęuis tam perfecta quàm imperfecta,
pro medijs verò Salia, Sulphura, Marchasitę,
nec non alia sumantur. Verissima quidem est
sententia, quod ad opus naturae pertinet.
Verùm