465
DE ALCHYMIA.
236
contriui cum oleo & Sale alchali. Hoc omne
forti admodum igne liquefeci, & in fundum
cecidit metallum. Processum hunc toties re¬
petij, donec liquationi facilimę fuit obnoxi¬
um. Huic Veneris tantundem admiscui. Post¬
modum ambo simul in limaturam suam re¬
degi, qua cum non aliàs quàm priùs cum li¬
matura Martis procesei, donec album vidi
metallum argento simile. Quo viso, putaui
mox Imperatore me ditiorem fore. Summo
gaudio repletus ad Argentarios cucurri, pe¬
tens an argentum hoc emere vellent. Ipsi ve¬
de fuco dubitantes examinarunt. At Sa¬
turnus omnia secum ducens in auras eua¬
nuit, meque frustratum oleo, nec non opera
non sine dedecore maximo reliquit. Hoc
primum fuit opus Alchymiae meum, post
quod alia tentare plurima non abstinui, spe
vana ductus, hac videlicet, vt si quid Salis aut
alterius adderem Sulphuris, &c. fixa reddi
posse. Tandem ad alios Philosophorum li¬
bros confugi, de quibus iam hunc, nunc il¬
lum errorem didici. Quid multis? nihil vn¬
quam ex libris operatus fui, quod non emen¬
titum esse meo damno compererim, & alio¬
rum: quo factum est, vt magis odio prosequu¬
tus, quàm proprio dispendio prostratus, con¬
sortium hominum fugiam. CHY. Non aliàs
mihi contigit ô frater, quintam rerum omnium
essentiam