469
164
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
ctè, vt fiat quasi tactu [GR] ἀναίθητος [/GR]. Elue eum in concha munda quàm purissi¬
mè, vt sal secedat totus. Calcem relictam exicca super cineribus calentibus.
Optimè resiccatam include acetabulis ouorum, vel quouis commodo arti¬
ficio solue per deliquium, si non diffluit totus, repete cementationem quo¬
usque necesse est. Haec aqua est valde pellucida.
Aliter: Calcem solis sublima cum sale ammonio, vel spiritu vini alca¬
lisato macera, destillaque vt exeat per retortam, quod laboriosè admodum
fiet per multas repetitiones, antequam totam ita attenues. Potes tamen sub¬
sistere, si ea exiit quantitas, quae satis est ad vsum praesentem.
Aliter, quod & aurum potabile verum nominant. Calcem solis purpu¬
ream solue aqua ardente, exasperata sale tartari, vel spiritu huius (solet autem
alcarisari per commistionem & destillationem fortem, quoad totus sal in spiritum
irrepserit) ita vt fiat aqua perspicua. Affundenda aqua est ad tres digitos,
& bene commiscenda calci, & locanda in phiola ad digestionem balnei per
suum mensem, indiesque mouenda. Vbi spiritus retusus est, effunditur, repo¬
niturque alius.
Si calx difficulter soluitur, reuerbera eam cum sale, & laeuiga in mar¬
more quàm exactissimè. Salem tamen inde per elutionem vicissim abstra¬
he. Porrò solutionem (spiritum vini in quo calx soluta est, quique effusus à di¬
gestione in se habet solutam) digere in balneo per mensem, vt paulatim è vi¬
no calx seponatur, & subsideat. Spiritum leniter destilla, calcem sicca, sic¬
catam in fimo solue per deliquium, solutionem coagula, solue iterum & co¬
gula, quousque non amplius coagulet, sed liquor constans maneat.
Ad vsum potest & à prima statim solutione adhiberi, sed fit subtilior repeti¬
to opere. Alij calcem per amalgama & sulphur factam ita elaborant: Alij auri flo¬
rem, vel crocum cum spiritu vini exasperato digerunt destillantque per retortam, ex¬
qua prodit aqua crocea, quam coagulant in alkali solis solubile per deliquium.
Paracelsus aurum calcinat per spiritum salis gemmae: calcem abluit di¬
ligenter aqua calida: elicit inde crocum per vini spiritum exacerbatum fe¬
cularum sale. Crocum cum sale ammonio quinquies sublimat, sublimatum
ablato sale in cella soluit.
LIQVOR LVNAE.
Puluerem argenti cum duplo sale petrae ter reuerbera in figulina in¬
tra fluxum subsistendo. Salem ablue diligenter, puluerem sicca. Affunde
cetum destillatum, & exasperatum salibus, ammonio & tartareo. Infunde
in cucurbitam (vel retortam) & de stilla cum aceto, vt per alembicum exeat.
Et si semel non exit, repete opus intercedentibus digestionibus, quibus
puluis attenuatur amplius. Destillato infunde vini spiritum, digere vt prae¬
cipi¬